Chronicorum Turcicorum. In quibus Turcorum origo, principes, imperatores, bella, praelia, caedes, victoriae, reique militaris ratio, et caetera huc pertinentia, continuo ordine, & perspicua brevitate exponuntur; et Mahometicæ religionis Instituta, Iudiciorumq́; processus, & Aulæ constitutio; Procerum item ac populi mores, vitæq́, degendæ ratio percensetur: Accessere, narratio de baiazethis filiorum seditionibus, Turcicarum item rerum Epitome; quomodo nimirum captiui Christiani distrahantur, & ab Imperatore Turcico, cæterisq́[z] Turcis tractentur: Et Iohannis Aventini Liber, in quo causæ miseriarum, quibus Christiana Respub. premitur, indicantur, Turcicæq́[z] sæuitiæ reprimendæ ratio declaratur: Tomus primus. Omnia nunc primum bona fide collecta, sermoneque latino exposita, à Reuerendo & doctissimo viro, D. Philippo Lonicero Theologo. Tom. II. Diuersade rebus Turcicis opuscula continet. Tom. III. Georgij Castrioti, Epirotarum Principis (qui propter egregiam belli Virtutem Scanderbegus, hoc est, Alexander Magnus, cognominatus fuit) Vitam, mores, res gestas, tum Scodræ quoq, Vrbis expugnationem, habet: Autore Marino Barletio: Quælatius post primi Tomi præfationem descripta sunt. Omnia viuis insuper imaginibus illustrata, Cum rerum & verborum Indice copioso.